segunda-feira, 20 de abril de 2009

Audio Livro: Prosa e Verso Alguma Poesia - Carlos Drummond de Andrade


Septem habens facies carmen

Quum natus sum, angelus tortus
ex illis qui degunt in umbra
ait: I, Carole! esto in vita obliquus.

Domus intuentur viros
qui ad feminas cursitant.
Forsitan caeruleus vesper
si non tot cupidines.

Transit currus plenus cruribus:
cruribus albis nigris flavis.
Quid per Venerem tot crura, cor perquirit.
Oculi vero
nil perquirunt.

Post mystacem homo
gravis, simplex, fortis.
Fere haud loquitur.
Pauci, rari amící
homini post perspicilla et post mystacem.

Deus meus, ut quid me reliquisti
sciens me non esse Deum
sciens me esse fragilem.

Munde munde vaste munde,
si vocarent me: Raymunde!
sonus idem vocum, non solutio foret.
Munde munde vaste munde,
vastius meum cor est.

Tibi effari hoc non deberem
sed haec luna
sed hic liquor
movent maxime quemvis nostrum velut arte diaboli.

Download em Português:

Um comentário:

Dulce disse...

Anine

Lá no "Em prosa e verso, tem um prêmio para voce. Por favor, passe por lá para retira-lo.

Beijos